- OAXES
- OAXESfluv. Cretae, frigidissimus, ab Oaxe Apollinis filio dictus. Rara huius mentio apud veteres; nobis interim satis esse debet auctoritas Virgilii Ecl. 1. v. 66.Pars Scythiam, etc rapidum Cretae veniemus Oaxem.Quin et Vibius Cretae fluv. facit, ut non audiendus sit Servius, qui in Mesopotamia ponit. Accedit argumentum ab Apollonio l. 1. Argon. qui ait, Cretam dictam esse Oaxida. Vide Herodot. l. 3. Varron. etc. Nic. Lloydius. Nullum hôc nomine in Creta fluvium agnoscit Salmas. hanc Insul. Oaxida dici censens, ab Oaxo Urbe. Proin Oaxem hunc Virgilianum in Scythia Orientaliponit, et Oaxum aliis, item Oxum appellari docet, nam et ὤξης et ὦξος appellatus est. Hunc rapidum cretae addit dici, quia cretâ, i. e. albô limô turbidus fluat. Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.